Evangelium Secundum Joannem*

Caput 1: Versus 6

Fuit homo missus.Postquam sublimi volatu ultra omnem naturam in altitudinem theologiae ascendit, quia Verbum apud Patrem semper fuisse contemplatus est, mox ad humilitatem humanae naturae, et specialiter praecursoris Verbi descendit contra illos qui dicebant humanam naturam in primo parente ex toto perditam et ad nihilum redactam.Homo missus.Homo, non angelus, ut haeretici volunt, missus a Deo. Ideo potuit dicere de Deo.
(* Traductions européennes)